- LAPSA Corona
- LAPSA Coronainfaustum olim omen habitum. Uti enim corona, praecipue in sacrisicantibus, fuit omnis faustitatis index, ita quoque, si cui sacrificanti ea decideret, mali ominis certum existimabatur argumentum. Id quod in Galba observatum, Suet. tradit in eo c. 18. et in Sulpitio Val. Max. l. 1. c. 1. quorum huic apex in sacrificando prolapsus Sacerdotium abstulit. Neque vero in sacrificando solum, sed et in quavis publica et sollenni administratione, lapsa corona infelix credebatur. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 16. v. 434. et seqq.Tum vero infelix, veluti delapsa coronaVictoris capiti foret, in se versus ab iraAuratam medio discindit pectore vestem.Vide C. Paschal. Coron. l. 4. c. 14. et de vario verbi labi significatu, apud poetas in primis, Casp. Barth. Animadvers. ad Statium passim; nec non supra in voce Cadere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.